

Prophetia Jeremiae*
Caput 49: Versus 29
Tabernacula.Haec omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox coegerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti.